Longa et vana fabula

 

Longa et vana fabula


Iulius sacculum suum in mensa ponit et pecuniam numerat. Tantum decem nummi insunt, ceteri absunt. Tunc iratus est et sibi in mentem venit: 

Omnes servi mei fures sunt, et praesertim Medus. Ubi erit iste? Procul dubio non solum meam pecuniam sed etiam mea mala et pira rapiet et Romam ambulabit. Sed Davus et Syra non meliores sunt! Numquam laborant, quod pigri sunt!

Et Aemilia tam improba est quam ceteri. Certe Aemilia dormiens non vidit Medum fugientem neque aliquid egit.. 

Quid de meis liberis dicere possum? Nunc in horto erunt: stulta Iulia rosas carpiet et Marcus de arbore Quintum impellet. Nemo meam pecuniam curat! O quam pessimam familiam habeo!  Oportet omnes reprehendere!


....Sed nummi sub mensa sunt. Sacculus apertus erat et nummi humi irruerunt.


Aliquando male nobis accidit et statim mentem implemus malorum cogitationum. Longam et vanam fabulam fingimus, Deinde imprudentes agimus, sine meditari. Cur non cogitas antequam agis?


  • Perge fabulam: 

Mater: O Dei boni! Ubi est filius meus? dixit se hora sexta venturum esse, sed iam hora septima est neque adhuc advenit. Numquam ea fecit, post ludum semper recte domum venit. 

Aliae fabulae: 

  • Aemilia speculum in cubiculo suo non videt.

  • In terra inter arbores sunt vestigia lupi, et Iulia abest.

  • Iulius servum suum Tusculum ire iubet atque medicum arcessere. Sed servus adhuc non venit.


Exemplum

Sine dubio cum amicis erit. In taberna intrabunt et multum vini bibent. Omnes ebrii erunt!....


Necesse est eum punire! Tergum eius solea verberabo! In cubiculo manebit et exire non poterit. Iam numquam cum amicis ludet!...


  • Nunc fabulam veram narra, ut filius.

Exemplum: 

Filius: Post ludum domum veniebam. In media via aviam vidi et eam salutavi. Laetus eram quod iamdiu eam non videbat!  Avia rogavit me sacculum malorum ad villam suam portare.  Illic multum cibum mihi dedit atque eam iuvavi in horto. Aspice, mamma, rosas quas tibi fero!



     

Futuro

Imperfecto

Pretérito perfecto




Nota bene: Ecce Lexicum Hispanica- Latina lingua et versa vice


-https://latinonline.es/diccionario-espanol-latin/

-https://es.glosbe.com/la/es

-https://didacterion.com/esddlt.php

Pdf

-https://eldesvandelorga.files.wordpress.com/2019/02/diccionario-vox-latin-espanol.p.pdf


Ecce Lexicum Latina- Hispanica cum morphosyntactica analysi:


-https://outils.biblissima.fr/en/collatinus-web/

-http://collatinus.educarex.es/ 


MINIME utere Google Translatore!


.

Comentarios